[1564–1565]  pp. 184-191

[1564–1565]

By John Venn

Image View Previous Chapter Next Chapter



Gratie sive petitiones concesse in plena congregafcione Regentium et non Regentium a festo Sancti Michaelis Arcbangeli anno domini 1564 vsque idem festum tune proxime sequens Roberto Beamount sacre theologie professore tune procancellario et Tho. Bynge et Barth. Clarke procuratoribus

Conceditur 11° Octobris vt omnes gratie admittende per dominum procancellarium doctores Maye Ithell et Car magistros Ledys et Master possint concurrere in quatuor congregationibus huius anni sic vt omnes consentiant

Conceditur Jo. Hansome vt 12 pleni termini in quibus lectiones ordinarias audivit licet non omnino secundum. formam statuti vna cum oppositionibus responsionibus et aliis exercitiis per Regia statuta requisitis iam publice peractis sufficiant ei ad respondendum questioni et quia sine maximo suo incommodo ad prescriptum tempus gradus assumendi manere non potest admissio eius stet pro completis forma et gradu sic vt examinetur et approbetur per aliquem artium magistrum per dominum vicecancellarium designatum Magister Derynge philosophie prelector approbavit

Conceditur 11 Octobris Simoni Smythe vt 12 termini in quibus lectiones ordinarias audivit licet non omnino secundum formam statuti cum oppositionibus responsionibus et aliis exercitiis per Regia statuta requisitis sufficiant ei ad respondendum questioni

Eadem gratia conceditur 15 Decembris Ludovico Yeoloton Edwardo Byshope Franc. Cockyn Roberto Sawyer W° Sage Tho. Sutton Johanni Stallard Thome Vnderdowne Willelmo James Barth. Heathe W. Stanton Rad. Wadson

Eadem gratia conceditur xxiiijto Novembris de verbo in verbum Jo. Trasye Nich. Kynge Carolo Browne et Christof. Holland

Conceditur xxvjto Januarii Michaeli Halsall vt 12 termini in quibus lectiones ordinarias audivit licet non omnino secundum formam statuti cum oppositionibus responsionibus et aliis exercitiis per statuta regia requisitis sufficiant ei ad respondendum questioni